- CONDITURA Veneta
- CONDITURA Venetaapud Lamprid. in Eod. c. 24. Pisces semper quasi in marina aqua, cum colore suo coctos. conditurâ venetâ, comedit.Quibus verbis singulare quoddam artificium denotatnr Cocorum, qui Alagabalo ministrabant: pisces enim ita parâsse, utnon aliô colore mensis inferrentur, quam quô essent vivi, cum in aquis maris versarentur. Atque hanc vocat Lampridius Condituram Venetam, sic dictam a colore veneto, qui idem est vel affinis admodum colori maris sive τῷ ςθαλαςςοειδῇ. Casaubon. ad l. De Conditura herbarum et fructuum, vide infra in voce Hedysma.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.